라틴어 문장 검색

ipsa redimitos olea frondente capillos ostentans festis respondet laeta choreis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1190)
Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 57)
Furiarum maxima iuxta accubat, et manibus prohibet contingere mensas, exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:12)
pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:4)
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis, desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:11)
Agnoscunt longe regem lustrantque choreis, quarum quae fandi doctissima Cymodocea pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso eminet ac laeva tacitis subremigat undis, tum sic ignarum adloquitur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:5)
aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem, sicubi magna Iovis antiquo robore quercus ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:11)
quid sit futurum cras, fuge quaerere et quem Fors dierum cumque dabit, lucro adpone nec dulcis amores sperne puer neque tu choreas, donec virenti canities abest morosa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 94)
quamquam choreis aptior et iocis ludoque dictus non sat idoneus pugnae ferebaris;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 196)
ille non inclusus equo Minervae sacra mentito male feriatos Troas et laetam Priami choreis falleret aulam, sed palam captis gravis, heu nefas, heu, nescios fari pueros Achivis ureret flammis, etiam latentem matris in alvo, ni tuis victus Venerisque gratae vocibus divum pater adnuisset rebus Aeneae potiore ductos alite muros.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 62)
nardi parvus onyx eliciet cadum, qui nunc Sulpiciis adcubat horreis, spes donare novas largus amaraque curarum eluere efficax.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 126)
aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis breves cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:2)
Quicumque in eodem accubabant triclinio alius ubertim demisso capite fiebat, alius auertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat quo gratior esset meretrici.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 6:11)
nec minus assiduis Edonis fessa choreis qualis in herboso concidit Apidano:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 33)
sed tempus lustrare aliis Helicona choreis, et campum Haemonio iam dare tempus equo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 101)

SEARCH

MENU NAVIGATION