라틴어 문장 검색

Accumulat fragor ipse metus.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:6)
decora omnia regni accumulant fasces et princeps consule crescit, personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis exsultans Europa sophos, quod rector habens, victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis dum non vis vicisse tibi nimioque pudore quod regnum mereare doles tristique repulsa non moderanda subis quae defendenda putasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 3)
Adcumulat crebros turbatrix Fama pavores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권163)
"sera tamen mundo venerunt astra, sed illis et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent Cyelades;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권86)
hi sertis, hi veris honore solutos adcumulant artus patriaque in sede reponunt corpus adoratum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권353)
Mansit autem uir Domini Ecgberct annos XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis Christo consecrauerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:6)
quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor ut iras suas vertant in eos quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 9:1)
et metus ipse relucentis flammae extemplo a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 199:2)
relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 63:1)
ignibusque in proxima tecta coniectis, effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION