-
Tankradus autem miles acerrimus, et nunquam Turcorum sanguine satiatus, sed semper [0497C] caedi eorum inhians, comperta illorum insania, fremitu et audacia, artus ferro assuetos lorica vestivit, assumptisque consociis equo et lancea doctissimis, et a porta quam Boemundus, cum adhuc fieret obsidio, tuebatur, inter muros et antemurale, quod vulgo Barbicanas vocant, clam egrediens, Turcos pugnae intentos ex improviso inclamans, fortiter assilit, incautos atterit et perforat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:3)
-
A Die autem Sabbati [0543C] hujus machinae operi et compagi insudantes, usque ad quintam feriam protractum opus in vespere consummaverunt et ducem Godefridum, ejusque fratrem Eustachium, similiter fratres duos, Ludolfum et Engelbertum, ortos civitate Tornaco, ad tuendam machinam, et urbem bello concitandam ordinaverunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:3)
-
hos [0565B] enim noxios esse Christianorum calumniatores, ut sic omnium animos in odium civium et urbis obsidionem facilius hoc concitaret instinctu.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:8)
-
Gens impia et crudelis, qui minime fratri et conchristiano vestro parcere curastis, sed acrius, illo viso et ejus perditione, urbem atque cives [0570A] oppugnastis!
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:2)
-
Continuo sine mora Rotholdns, miles acerrimus, videns quia ars et flamma Sarracenorum invaluit, machinaque cum inhabitatoribus suis humi procubuit, a moenibus urbis, in quae a machina descenderat ante incendium una cum Petro Longobardo, [0570C] milite praeclaro, celeri pede desiliit, quod nullum eis auxilium ferebatur, et in vallo juxta muros constiterunt illaesi.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:1)
-
Imperator vero plurimis injuriis saepius concitatus, timens ne tot ac tantis copiis vis diversarum nationum augeretur, et sic audaciores facti, aut [0607B] avaritia aut aliqua occasione assumpta, insurgentes in civitatem Constantinopolim rebellarent, admonuit eos ne ultra in locis his aut littore remanerent, sed quantocius abhinc migrantes, in terminis Cappadociae et Romaniae apud portum Civitot et Rufinel hospitati moram facerent, donec adfuturae legiones et copiae cum eis simul in unum confluerent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:1)
-
Baldewinus vero rex prae cunctis acrius per medios hostes irruens, et caedem gladio multiplicans, ex improviso juxta fruteta humilis silvae in rapido cursu volantis equi astitit:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:1)
-
Inter hos dum feram hanc ad montana festinantem armiger nobilissimi juvenis Arnolfi, probi equitis [0654D] ac principis de castello Aldenardis, acrius urgeret et feram assequi ferveret, cingula equi illius in eadem cursus contentione rupta sunt, et sic ab equo corruens prostratus humi ab insecutione quievit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:1)
-
Quapropter Gervasium virum illustrem et nobilissimum, de regno occidentalis Franciae ortum, belli gnarum et assuetum, loco Hugonis restituit, ac praeficit Tabariae et universae regioni, sciens cum fidelem et bello acerrimum contra omnes gentilium, Sarracenorum, Turcorum, Damascenorum incursus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 14:2)
-
Secundo, utile est adjuvare ingenium intentissima cura et acri usu etexercitatione;
- (ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 67:1)
-
et impetum concitati ferre quis poterit?"
- (ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:12)
-
At illi acrius verberando tacebant.
- (Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:32)
-
testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet:
- (성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:17)
-
Quibus mox Caesar acrius efferatus, velut contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine salutis alienae vel suae, ad vertenda opposita, instar rapidi fluminis, irrevocabili impetu ferebatur.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 10:2)
-
Quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans, feriens scuta, qui habitus iram pugnantium concitat et dolorem, proximos iam gestu terrebat.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 17:1)