라틴어 문장 검색

Cui rei cum nec ille primo acquiesceret, postea intervenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super hoc compellavi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:2)
Numquam enim huic rei, sciat Deus, acquievissem, nisi ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam opp /f.14rc/ ressiones, ut dixi, declinarem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:5)
"Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jac. III, 2).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:36)
Quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi in contentione haereticus fiat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:42)
Uxor quoque ab eo qui est incontinens ducenda est, non solum propter filios ipsi generandos, verum etiam ne eum ex fornicatione offendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:38)
Quomodo enim illa tunc Deum vere dilexerit, quem sibi in dolo fuisse locutum crediderit, cum serpentis acquieverit consilio?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:25)
Domine, quid vis de anima hac, quia non acquiescit nobis ut egrediatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:10)
quid restat nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus, qua se ab impugnatione fidelium protegere, et ipso per prophetam ac eorum sententiam nititur confutare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:4)
Cito autem sive facile credit qui indiscrete atque improvide his quae dicunt prius acquiescit, quam hoc ei quod persuadetur ignota ratione quantum valet discutiat, an scilicet adhiberi ei fidem conveniat [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:21)
Uxor quoque ab eo qui est incontinens ducenda est, non solum propter filios ipsi generandos, verum etiam ne eum ex fornicatione offendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:20)
Quod si de occultis rerum naturis, ac de ipso quoque rerum coelestium statu, quas experimentis non possunt discutere, ut certi inde valeant esse auctoritatibus hominum credunt, cur de auctore omnium Deo eisdem non acquiescunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:22)
Quoniam si illa sanctae animae invisibilis et illocalis praesentia alicuius famulantium spurcitia offendatur, timendum est , quod propheta terribiliter comminatur:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:6)
Timet etiam ne in aliquo offendat amantem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:13)
'Ut video et manifeste cognosco, qui amori elegerit beneplacita facere centuplicata illa retributione suscipiet, et, eundem qui offendere fuerit ausus commissum impune transire non poterit, sed, ut mihi videtur, ultra millecuplum quam fuerit commissum in eum constat vindicari delictum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 27:2)
Talem igitur deum non est offendere tutum, sed in omnibus est sibi servire tutissimum qui talibus suos novit praemiis munerare et suos contemptores tam gravibus poenis affligere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION