라틴어 문장 검색

dicebam habere eos actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem provincia post me quaestorem fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:2)
cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae esse dicantur iniuriae, et quem minime velit is qui eas iniurias fecisse arguatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 4:3)
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:7)
si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 2:2)
adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 4:3)
quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum esse arbitrata est ipsa delegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:6)
nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut per alium aliquem te ipsum ulciscantur laborare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 2:1)
Siculos hoc dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te actore ad iudicium non adfuturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:3)
hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:4)
Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:6)
nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:4)
non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:2)
non enim inventor aut compositor aut actor qui haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo ῥήτωρ et Latine eloquens dictus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 1:3)
Tractatio igitur rerum efficit admirabilem orationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:4)
Est enim in utroque et materia et tractatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION