라틴어 문장 검색

victor maritus comiter invitat regios iuvenes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 590:2)
praeceptis Appi moniti patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 484:1)
et praelatus ille facilitati summittentis se comiter respondebat communicando consilia laudesque et aequando imparem sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 774:2)
ita legati cum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 80:1)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris devehitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 269:2)
avertentem causam doloris, quippe nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum honorificam, elicuit comiter sciscitando ut fateretur esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo quam nec honos nec gratia intrare posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 359:2)
legatis eorum comiter ab senatu responsum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 193:2)
in ludo praeterea militari, cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 357:1)
et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum, legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 639:1)
praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 446:1)
hostis, Romani, si expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 178:1)
creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:2)
et petentibus Saguntinis ut, quatenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae ut Hispanos comiter acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 586:1)
is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem quam matrem deum esse incolae dicebant tradidit ac deportare Romam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 152:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION