라틴어 문장 검색

si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 37:2)
tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 43:5)
deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:5)
Incidi enim cutis debet aut acu pungi:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:2)
postero die acu conpungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:4)
si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro uel digitis adprehendi uel forfice atque ita educi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 5:3)
Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:3)
- In omnibus his latius uulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua uenit, forfice extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:3)
et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:2)
ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:7)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:8)
Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:1)
Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:1)
atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:2)
deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION