라틴어 문장 검색

Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 6:3)
Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:4)
Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:1)
Post meridiem praesenti litem addicito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 11:4)
Post deinde, nisi dissolverant, ad praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut vinciebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 45:1)
Addici namque nunc et vinciri multos videmus, quia vinculorum poenam deterrimi homines contemnunt, dissectum esse antiquitus neminem equidem legi neque audivi, quoniam saevitia ista poenae contemni non quitast.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 52:1)
Itaque quamprimum Carolus audisset regem victoria sua in tuto collocatum, statim legatos ad eum misit qui auxilium ab eo peterent, aut saltem ut ne alterutri parti se addiceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:12)
Rex ait sibi e memoria non excidisse quando ipse cum rege Gallo ad Scotos (qui contra regem suum arma sumpserant) legatos suos misisset, se alio stilo locutos, atque prout reges decebat, populares istos motus contra principes suos detestatos esse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:3)
eaeque, quas in dialecticis habemus, id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis addicant et mancipent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:2)
Veruntamen ut seipsum laudare, servato decore, vix conceditur nisi in casibus admodum raris, ita vocationem suam et munus quod gerit, aud studia quibus se addixit, laudare quis cum venia possit, imo cum specie quadam magnanimitatis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:24)
Factus et antique monachus pro crimine uitae, Carnes detestor, foliis et gramine uescor;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:10)
Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: " Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장8)
eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:12)
Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum laborem aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 31장5)
Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diversas sententias;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium134)

SEARCH

MENU NAVIGATION