라틴어 문장 검색

Ex immensis opibus egentissima est - tandem credite Romana res publica, per eos qui (ut augerent divitias) docuerunt principes auro quietem a barbaris redemptare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 4:3)
Ibique leudes imperatoris coniurationes suas postposuerunt, relinquentes autem eum solum, reversique sunt ad Lotharium, ei fidem iuramentis spoponderunt, et imperator vero illorum coniuge simul et regno privatus, merens adflictusque in dominium filiorum advenit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 51:3)
Vulneris auctor eget, se uulnere credit egenum.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et angue 33:3)
Id nimium nimioque minus ditaret egenum, Quod nimium minimo credis, auare, minus.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:12)
et idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit.
(아풀레이우스, 변명 19:4)
sed Marsyas, quod stultitiae maximum specimen, non intellegens se deridiculo haberi, priusquam tibias occiperet inflare, prius de se et Apolline quaedam deliramenta barbare effuttiuit, laudans sese, quod erat et coma relicinus et barba squalidus et pectore hirsutus et arte tibicen et fortuna egenus:
(아풀레이우스, 플로리다 3:10)
"Nec me putetis egenum vel abiectum, neve de pannulis istis virtutes meas aestimetis:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:6)
te pauper sequitur, te praedicat omnis egenus,
(ARCHIPOETA, VI27)
Ita fiet, ut ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:8)
Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 17:3)
13. Lata est etiam illa lex charitatis plena, ut scilicet homines egeni lege agentes admitterentur in forma pauperis, hoc est, ut nihil solvant advocatis, procuratoribus, aut scribis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 13:1)
Unde tamen factum est ut homines egeni, sicut lege experiri melius possent, ita ad alios litibus vexandos promptiores essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 13:2)
Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: " Affer, ut bibamus ".
(불가타 성경, 아모스서, 4장1)
Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae,
(불가타 성경, 아모스서, 8장4)
ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?"".
(불가타 성경, 아모스서, 8장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION