라틴어 문장 검색

Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestivum cursum extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 31:1)
Secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nubecula subito aere crassato, usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles ex caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 12:1)
Quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit, si in latum ante quam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 17:2)
Excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 44:2)
Unde ad indignationem iustam imperator erectus, ademptis signis hastisque diffractis, omnes eos qui fugisse arguebantur, inter impedimenta et sarcinas et captivos agere iter imposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae apposito, cuius tribunus turpiter proelium deservisse convincebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 8:1)
Exploratum est enim aliquando ab Hasdrubale Hannibalis fratre, ita citius vitam huius modi adimi beluarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 15:2)
Quo temporis spatio, antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 8:1)
Bineses nobilis Persa Nisibin urbem inexpugnabilem a Joviano recipit oppidani inviti patria excedere et Amidam migrare compulsi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장1)
Quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 4:3)
Excessit autem vita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 11:1)
Exinde cum militem ducens incolumem Theodosius ad fundum venisset nomine Mazucanum, exustis desertoribus paucis, aliisque ad sagittariorum exemplum, quibus manus ademptae sunt, contruncatis, Tipasam mense Februario venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 31:1)
alios ademptis dexteris quosdam vivos combustos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 49:3)
Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium, squalentem frutectis et sentibus, vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 13:1)
Hinc in inexpiabile auctum principis odium, et doli struebantur in dies, ut per vim ei vel clam vita adimeretur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 18:1)
Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION