라틴어 문장 검색

Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis colligit et magnum conamen sumit eundi, inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum, exprimitur vis atque ideo volat impete miro, ut validis quae de tormentis missa feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:1)
cuius ubi e regione loci venere volantis, claudicat extemplo pinnarum nisus inanis et conamen utrimque alarum proditur omne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:10)
hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeër, sollicito motu semper iactatur eoque verberat anellum dubio procul et ciet intus, scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:14)
Saucia maiores animos ut pectora gestant, Dum dolor est ictusque recens, et mobile nervis Conamen calidus praebet cruor, ossaque nondum Adduxere cutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:20)
Sic natura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur, quod in amicissimo quoque dulcissimum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 111:3)
iam vero vites sic claviculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt ut animantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:4)
Hanc igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur, Marte nostro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:4)
adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi, aliorum amputatio, aliorum immissio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:4)
cui nunc unus ex tribus liberis superest, domumque pluribus adminiculis paulo ante fundatam desolatus fulcit ac sustinet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 3:2)
"dixit et exiguo funem conamine traxit ( mira, sed et scaena testificata loquar):"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권209)
" Dixit, dextraque molarem sustulit et magnum magno conamine misit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:2)
sed sumpto posita conamine ab hasta arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis despexitque, loco tutus, quem fugerat hostem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 36:2)
Muta silet virgo terramque inmota tuetur et deprensa dolet tardae conamina mortis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:4)
mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, paulatimque tremens et nondum poplite firmo constitit adiutis aliquo conamine nervis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:5)
at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia, quae persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 119:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION