라틴어 문장 검색

Iam tunc enim nihil quod non dulcissimi nominis Iesu fuisset melle mellitum, nihil quod non sacrarum Scripturarum fuisset sale conditum, meum sibi ex toto rapiebat affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:12)
sed ex quo mihi de sanctarum Scripturarum favis aliquid coepit emanare dulcedinis, et mellifluum Christi nomen sibi meum vendicavit affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:25)
Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:6)
Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:22)
Cuius affectus et motus in speculo nostro, quod satis cognitum habes, quam lucide potuimus ac diligenter expressimus.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:24)
Patiamur tamen ut propter quamdam quae in affectibus sentitur similitudinem, etiam illae amicitiae quae verae non sunt, amicitiae nuncupentur;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:38)
Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:2)
Ita se sequuntur, ita colludunt sibi, ita motibus simul et vocibus suum exprimunt et produnt affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:18)
inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:21)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)
Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:16)
Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:45)
ut suavitas suavitati, dulcedo dulcedini, affectus succedat affectui.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:48)
Ex quibus quaedam mentis suavitas innascens, osculantium movet et perstringit affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION