라틴어 문장 검색

'monumenta' autem a mentis admonitione sunt dicta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4866)
me patris Anchisae quasi adhuc responsis non crederet, addidit patris admonitionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3511)
nam qui bene considerant, inveniunt omnem Romanam historiam ab Aeneae adventu usque ad sua tempora summatim celebrasse Vergilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7522)
legitur enim in libris antiquioribus ipsius admonitio his verbis 'mihi detecto vertice cuncti sacrificanto'. et fuit observatio ne quis in aede Herculis eius habitum imitaretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2885)
interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 39:5)
tanta vis admonitionis inest in locis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 3:8)
Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid hominis natura postulet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 49:5)
Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro cantet, aut si qua est alia magna perversitas, facile apparet nec magnopere admonitionem et praecepta desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:1)
Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox et gestus subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris depromi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:2)
Itaque feci, Catule, et istorum omnium summatim causas et genera ipsa gustavi.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 153:4)
Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum maxime moveant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:1)
Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 282:1)
tum admonitio quasi lenior obiurgatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:4)
Exin filium eius esse mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 81:10)
exin filium eius esse mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 81:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION