라틴어 문장 검색

Hic tantus princeps senio morboque deinceps Fertur eo fractus febriumque rigore coactus, Ut solitae predae studio non surgat ab ede, Ne quid fomenti valeat dare cuique clienti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:6)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
(불가타 성경, 집회서, 9장24)
in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regionis nota facta sunt nobis haec:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장28)
Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장13)
Tali modo instructa classe omnium seniorum, matrum familiae, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant, naves conscendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 4:3)
In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 18장3)
Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicesimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adolescentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 30:1)
Solet etiam in adolescentibus is morbus ex vomica fistulave oriri:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:5)
ignoscant senio, iuvenes ad proelia mittant:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:218)
continuo redit ille vigor seniique colorem mutavere comae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:136)
umbratus dux ipse rosis et marcidus ibit unguentis crudusque cibo titubansque Lyaeo, confectus senio, morbis stuprisque solutus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:299)
hunc mihi praeponit vel senium vel honos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae4)
omnibus acceptis ultro te regia solum protulit et patrio felix adolescis in ostro, membraque vestitu numquam violata profano in sacros cecidere sinus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:68)
iam matura toro plenis adoleverat annis virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:59)
cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen neglecto squalent senio?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:177)

SEARCH

MENU NAVIGATION