라틴어 문장 검색

hic illi mansere viri, quos mutua virtus legit et in nomen Romanis rebus adoptans iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:182)
Ac tamen iisdem temporibus, quibus hanc memorabat Varro luxuriem, maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilo minus et ipse tutor Luculli grandi aere sestertiummilium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 5:1)
se caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장5)
Gaio Vipstano Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장1)
Percrebuerat ea tempestate pravus mos, cum propinquis comitiis aut sorte provinciarum plerique orbi fictis adoptionibus adsciscerent filios, praeturasque et provincias inter patres sortiti statim emitterent manu quos adoptaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장1)
ea pars morum eius quo suspectior sollicitis adoptanti placebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장5)
'si te privatus lege curiata apud pontifices, ut moris est, adoptarem, et mihi egregium erat Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장2)
adoptandi iudicium integrum et, si velis eligere, consensu monstratur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장7)
apud frequentem militum contionem imperatoria brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more militari, quo vir virum legeret, pronuntiat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장4)
absurdum fuerit non cedere imperio ei cuius filium adoptaturus essem, si ipse imperarem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장5)
Caecilius enim moriens testamento adoptavit eum heredemque fecit ex dodrante:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 5장 2:1)
in ima cera Gaium Octauium etiam in familiam nomenque adoptauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:2)
Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules designatos circum prouincias exercitusque dimisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:3)
tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in foro lege curiata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 1:4)
insertus est et Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION