라틴어 문장 검색

congrue autem de leonis pelle dicit coopertum, quasi in Herculis sacris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1784)
item Stymphalides aves, quae alumnae Martis fuisse dicuntur, quae hoc periculum regionibus inrogabant, quod cum essent plurimae, volantes tantum plumarum de se emittebant, ut homines et animalia necarent, agros et semina omnia cooperirent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29912)
obductum dolorem celatum et diuturna iam cicatrice coopertum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 641)
nam 'nudatum' est quicquid fuit ante coopertum, 'nudum' vero dicitur quod tectum ante non fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3123)
atrum rapit agmen pulveris nube coopertum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4501)
muscosi fontes lanugine viridiore cooperti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 451)
fontes induceret umbra tegeret, cooperiret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 202)
veteribus enim mos fuit, ut neutra femininis iungerentur, unde Terentius "tua nihil refert utrum fecerint", et in Eunucho "haec adornant ut lavent".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3056)
"At enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua vivimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a deo aeternis floribus vividam sustinemus:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:9)
Eaque de causa Globus terreus aquis undique coopertus, si rarior esset quam aqua, emergeret alicubi, & aqua omnis inde defluens congregaretur in regione opposita.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:7)
Designet ApEP Tellurem aquis profundis undique coopertam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:2)
Plura volebat proferre, credo, et ineptiora praeteritis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem navis inferiorem ducit corymbioque dominae pueri adornat caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:1)
Ii vero, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint, sed ut praedicarent fecisse creduntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:1)
Interim ama iuvenem et temporibus nostris gratulare pro ingenio tali, quod ille moribus adornat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:3)
Medium spatium brevioribus utrimque platanis adornatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION