라틴어 문장 검색

Sed nullus existimet, pro vana aliqua gloria aut adulatione aut maioris honoris quaerendi gratia, me talia hoc in loco dona commemorasse:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:11)
Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex caritate sincerissima dicta scirem sed adulatione inimica amicitiae.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:3)
Non in sermone adulationis fuimus apud vos neque in occasione cupiditatis;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:3)
Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:3)
Verum id genus libertatis erat quod adulationem redderet magis sapidam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:4)
Sunt enim magnorum conatuum impedimenta, sive ad virtutem tendat quis sive ad improbitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:3)
Libri veritati non parcunt, cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:15)
Neque enim adulator magis infestus quam quilibet sibi, neque rursus remedium praestantius contra adulationem sui ipsius reperitur quam libertas amici.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:6)
Laudes quaedam ab adulatione sola prodeunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:12)
Huius ouans dictis, temerarius unus in istis Tecta domus scandit, radioque foramina paadit, Cuique manu nisus, pronus ruit intus, relisus, Suppliciumque satis tantae dedit improbitatis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:6)
Ipse vero Timotheus incidens in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes, aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장24)
neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:8)
Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:17)
Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quod ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:7)
Id uero hactenus egimus ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore si diuturnior, infelicissimam uero si esset aeterna;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION