라틴어 문장 검색

siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장5)
quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute solvitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장125)
5. Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장1)
Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἌΦΘΑΣ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장52)
isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non videt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장9)
Neque id evitare humana inbecillitas in tanta varietate cor porum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장57)
quaeque eorum vitia vel in senectute coeperunt, vel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장100)
Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장21)
At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장32)
non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장15)
si inbecillitatem vereri coeperit, cibo subveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장42)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque supervacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장43)
si vero inbecillitas urgebit, et post febrem vinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장12)
si inbecillitas occupavit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장30)
quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et vinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION