라틴어 문장 검색

quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:4)
In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes inpuri inpudicique versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:1)
at quid inter parentem et servulum intersit, intellegi et potest et debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:4)
dixit etiam alia quaedam de servulis suis qua re nobiscum esse non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 10 2:6)
servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 6:4)
si vixerit, habebis ad latus servulum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:12)
tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi sanguine exstinxeris . . . Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:7)
Qui cum de puero multa mentitus foret Et plura de flagitiis castae mulieris, Adiecit id, quod sentiebat maxime Doliturum amanti, ventitare adulterum Stuproque turpi pollui famam domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta8)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
Carmine nomen habent exterrita cornibus Io Et quam fluminea lusit adulter ave, Quaeque super pontum simulato vecta iuvenco Virginea tenuit cornua vara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 312)
Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis Coniugibus belli causa duobus erat, Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis Callidus in falsa lusit adulter ave, Qualis Amymone siccis erravit in agris, Cum premeret summi verticis urna comas - Talis eras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 101)
ille tuus nullas sentit adulter opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:203)
nil Helene peccat, nihil hic committit adulter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 35:1)
quid tuti superest, cum nominis extat adulter, et credi quod non contigit esse, cupit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 89:2)
intrat, et huc illuc temerarius errat adulter et praefert cautas subsequiturque manus, venerat ad strati captata cubilia lecti et felix prima sorte futurus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권217)

SEARCH

MENU NAVIGATION