-
nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utique ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio regatur:
- 카툴루스여, 말하는 것에 있어서 이것들보다 더 중요한 것은 없다, 들을 사람이 연설가에게 호응해주는 것과 특히 판단이나 계획에 의해서보다 마음의 충동이나 흥분에 의해 더 많이 다스려지도록 바로 그렇게 동요되는 것: (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:2)
-
Ecce validus et fortis Domino sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et deiciet in terram violenter.
- 보라, 주님께서 보내신 힘세고 굳센 이를. 그는 우박 섞인 폭우처럼, 들부수는 폭풍처럼 엄청나게 밀려와 물을 쏟아 붓는 폭우처럼 그것을 집어 땅으로 내동댕이치리라. (불가타 성경, 이사야서, 28장2)
-
Ecce, si impetus fiet, non erit ex me; qui impetum fecerit in te, cadet contra te.
- 누가 너를 공격한다면 그것은 나에게서 나온 것이 아니다. 누구든 너를 공격하는 자는 너로 말미암아 쓰러지리라. (불가타 성경, 이사야서, 54장15)
-
Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.
- 너를 고소한 자와 함께 법정으로 가는 도중에 얼른 타협하여라. 그러지 않으면 고소한 자가 너를 재판관에게 넘기고 재판관은 너를 형리에게 넘겨, 네가 감옥에 갇힐 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 5장25)
-
et sic combustus est. Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse.
- (피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:2)
-
ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent.
- (피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:16)
-
An forte, inquit, Platoni potius danda est palma, qui cum ratione formaret, qualis esse civitas debeat, tanquam adversarios civitatis poetas censuit urbe pellendos?
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:7)
-
V. Quocirca unum ex suis membris ei adversarium inmisit, qui omnibus quae habuerat undeunde sublatis ad impatientiam (si posset) erumpere cogeret, ut desperans Deo in faciem bene diceret.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:1)
-
Fuit autem idem adversarius Hinguar vocabulo dictus, qui cum altero, Hubba nomine, eiusdem perversitatis homine, nisi divina inpediretur miseratione conatus est in exterminium adducere totius fines Britanniae.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:2)
-
Quare adversarii in furorem versi quasi ludendo ad signum eum toto corpore sagittarum telis confodiunt, multiplicantes acerbitatem cruciatus crebris telorum iactibus, quoniam vulnera vulneribus imprimebant dum iacula iaculis locum dabant.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:6)
-
XVII. Nec piget referre de quodam magnae potentiae viro, Leofstano vocabulo, qui, iuvenilis aetatis impetum non refrenans, ad id flagitii lasciviendo prorupit ut sibi quadam singularis potentiae auctoritate praeciperet ostendi corpus tanti martyris.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:1)
-
Miror enim si in quoquam tanta sit abstinentia carnis inventa, ut unquam voluptatis promeruerit impetum refrenare et corporis motibus obviare.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:3)
-
Dicimus enim vix contingere posse quod agricolae in amoris inveniantur curia militare, sed naturaliter sicut equus et mulus ad Veneris opera promoventur, quemadmodum impetus eis naturae demonstrat.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:2)
-
Sed ne subito et improuise Antichristus ueniat et totum humanum genus suo errore decipiat et perdat, ante eius exordium duo magni prophete mittentur in mundum, Enoch scilicet et Helias, qui contra impetum Antichristi fideles Dei diuinis armis premunient et instruent eos et confortabunt et preparabunt electos ad bellum, docentes et predicantes tribus annis et dimidio.
- (ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:28)
-
sed secundum impetum affectionis per diversa raptatur;
- (DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:6)