라틴어 문장 검색

hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque, quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 29)
forte quid expediat communiter aut melior pars, malis carere quaeritis laboribus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 165)
qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 419:1)
obiicitur communiter a duobus, redire tibi in familiam non licet, non enim pater sine liberis decessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:1)
Ex maiore pro Caecina, quod exercitus armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur movisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 186:2)
nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 337:1)
disertus et verbis inhaerebit, quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 64:2)
ante omnia igitur illi, qui totidem figuras putant quot adfectus, repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter, sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscunque enuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 24:1)
sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescent, ita curae non idem genus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 169:1)
neque defendet orator idem, portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet duceturque in advocationem maxime causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 119:2)
Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum advocationem petis, ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat, quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 11:3)
Poeta communiter dicitur, omnibus enim versus facientibus hoc nomen est, sed iam apud Graecos in unius notam cessit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:3)
Quintum genus est eorum, quae communiter sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:1)
Sed in illis quoque magnis ac divinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 14:6)
Tandem procedit P. Petronius, vetus convictor eius, homo Claudiana lingua disertus, et postulat advocationem.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION