라틴어 문장 검색

et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 1:2)
Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:2)
fidusque ad limina custos aedituus fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6451)
"Frequentius denique in aedituorum cellulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:29)
pernoctant venatores in nive in montibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:7)
quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:1)
quo cum venissem, vita illa beata, quae ferebatur, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum, nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum ceteraque, quae comitantur huic vitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam, moderatus vero multo minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:6)
aedituus consultus ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.5)
sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 144)
Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 146)
sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis aedituos habeat belli spectata domique Virtus, indigno non committenda poetae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 188)
Non sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus, ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 1:1)
Non est iniquum fortes viros arma sumere et in castris pernoctare et pro vallo obligatis stare vulneribus, interim in urbe securos esse percisos et professos impudicitiam ?
(세네카, De Providentia, book 1 56:3)
Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria conponi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:2)
hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION