라틴어 문장 검색

insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro Bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 310:1)
in vico Longo, ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit, aramque ibi posuit et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum hanc ego aram inquit Pudicitiae Plebeiae dedico vosque hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 313:1)
hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:1)
itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 230:1)
complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 601:2)
in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION