라틴어 문장 검색

Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:8)
ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:16)
Videbit iterum et quomodo Terpander atque Arion Lesbios atque Iones gravissimis morbis cantus eripuere praesidio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:3)
Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae dolores ejus non modo nullis remediis foverent, verum insuper dulcibus alerent venenis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:16)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:17)
Gravius enim recidivus quam initialis videtur affligere morbus, et duriori cogit hominem morte deficere, et acrius amittitur quod spe aliqua videtur possideri largita quam quod nuda voluntate speratur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:4)
O qui canoro blandius Orpheo Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis Saepe animam revocas ab umbris, Jam seu solutos in numerum pedes Cogis, vel aegrum et vix animae tenax Corpus tueris, seu cadaver Luminibus penetras acutis;
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:1)
Expulsa morbis corpus inhospitum, Lentumque deflebunt nepotes (Relliquias animae) cadaver.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 4:1)
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver Motu aegro vix dum redivivos erigit artus.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:4)
Non fluidum redolet animum, non mentis obese Segniciem loquitur, subitis non motibus instat A summis exputa labris, sed mentis ab alto Prominet et nostris offert medicamina morbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:2)
Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur Gracia delictum, releuet compassio morbum, Si minus excoctas raciones uerba propinent, Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:6)
Non morbo, non tristicia, non mente magistra Degenerat caput in terram, sed uultus in astris Heret et archanum celi causasque fugaces Venatur uisus, mentis preambulus, illi Nunciat et crebro mentem docet asecla mentis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:2)
Quorum mens, humili liuoris lesa ueneno, In genus humanum uirus transfundit, ut ipsum Consimili sanie morboque laboret eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:2)
O fastus uitanda lues, fugienda Caribdis, Culpa grauis, morbus communis, publica pestis, Ianua peccati, viciorum mater, origo Nequicie, semen odii, uenacio pugne!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:15)
Vertitur in sidus, stellatus sidere fame, Hic cuius dono medicine stella caducis Illuxit, contra morbos dans arma salutis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION