라틴어 문장 검색

Etenim corpora nonnulla facile et libenter commiscentur et incorporantur, alia autem aegre et perverse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:18)
Qui enim in singulis impensaru generibus est profusior, decoctionem fortunarum aegre vitabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:18)
Qui lucra tantummodo certa captat, aegre ad magnas divitias assurget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:22)
Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장28)
Caesariani equites eorum multitudinem aegre sustinebant.
(카이사르, 아프리카 전기 14:2)
Quod aegre tardeque fiebat;
(카이사르, 아프리카 전기 27:4)
Cassius Longinus, in Hispania pro praetore provinciae ulterioris obtinendae causa relictus, sive consuetudine naturae suae sive odio quod in illam provinciam susceperat quaestor ex insidiis ibi vulneratus, magnas odi sui fecerat accessiones, quod vel ex conscientia sua, cum de se mutuo sentire provinciam crederet, vel multis signis et testimoniis eorum qui difficulter odia dissimulabant animum advertere poterat, et compensare offensionem provinciae exercitus amore cupiebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:2)
Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur;
(카이사르, 내란기, 1권 1:2)
Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre.
(카이사르, 내란기, 1권 78:1)
quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum irrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.
(카이사르, 내란기, 2권 13:7)
Ac tamen aegre retentis Domitianis militibus est factum, ne proelio contenderetur, et maxime, quod rivus difficilibus ripis subiectus castris Scipionis progressus nostrorum impediebat.
(카이사르, 내란기, 3권 37:5)
Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque aegre resisterent animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum est, atque inter duos vallos, qua perfectum opus non erat, Pompeiani navibus expositi in aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione deiectos terga vertere coegerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 63:10)
Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 6장1)
Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici animadvertit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 32장3)
Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 18장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION