라틴어 문장 검색

Multo rectius est Quam illam puerperam nunc duci huc per viam Aegrotam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 755)
Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 254)
Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 123)
Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur, Dumque eius libido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis Reducunt animum aegrotum ad misericordiam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 346)
Ubi rem rescivi coepi non humanitus, Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli, Tractare;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 183)
Quod si me populus Romanus forte roget, cur non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem, nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit, olim quod volpes aegroto cauta leoni respondit, referam:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 140)
non domus et fundus, non aeris acervus et auri aegroto domini deduxit corpore febris, non animo curas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 227)
at si condoluit temptatum frigore corpus aut alius casus lecto te adflixit, habes qui adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:13)
Aeger et infelicis valetudinis est quem levis aura contraxit, adfecti oculi quos candida vestis obturbat, dissolutus deliciis cuius latus alieno labore condoluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:3)
Dissolutus est deliciis cuius latus alieno labore condoluit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D12)
Te tenet, absentes alios suspirat amores Et simulat subito condoluisse caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 624)
Curato aegrotos domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 2117)
id eo fit, quia hic leno, aegrotus incubat in Aesculapi fano, is me excruciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1110)
Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 335)
odiosus tandem vix ab aegrotis venit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION