라틴어 문장 검색

L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me plane salutavit, o mi Cicero inquit gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 5:1)
L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen, ante quam me plane salutavit, 'O mi Cicero,' inquit, 'gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 3:1)
statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 3:8)
et profecto aut hoc remedium est aegrotae ac prope desperatae rei publicae iudiciisque corruptis et contaminatis paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensionem iudiciorumque auctoritatem quam honestissimos et integerrimos diligentissimosque accedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 3:4)
Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:8)
ne aegrotus sim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:5)
abducendus etiam est non numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione tamquam aegroti non convalescentes saepe curandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 74:2)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
At tamquam minio penitus medicata rubebas - Ille color vere sanguinolentus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 127)
Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 141)
Supprimit extemplo vocem firmatque soporem languida permulcens medicata lumina virga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:2)
"tristi residet sublimis in arce, auctor nequitiae, scelerum Deus, asper, iniquus, qui quodcumque malum vitioso fervet in orbe sevit, et anguino medicans nova semina suco rerum principium mortis de fomite traxit."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 137)
uid loquar herbarum fibras medicante veneno tinctas letiferi fudisse pericula suci?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 168)
numquid madido sapor inditus ori vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent, per varios gustus instructa ut prandia ducat in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 186)
praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)

SEARCH

MENU NAVIGATION