라틴어 문장 검색

Et quod aequatio motus Nodorum in Octantibus sit 1 gr. 30'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 18:4)
nempe modus quo re genus humanum technologiam suscepit eiusque progressionem una cum quodam paradigmate unius formae dimensionisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:2)
omnis notata est sanguinis dimensio, ut quamque plagam sulcus exaraverit, altam, patentem, proximam, longam, brevem, quae vis doloris, quive segmenti modus;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1465)
proinde alia dimensio est versuum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 305:3)
In compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 309:1)
veritas vero quia patitur aeque brevem esse vel longam vocalem, cum est sola, quam cum eam consonantes una pluresve praecedunt, certe dimensione pedum syllaba, quae est brevis, insequente alia vel longa vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut agrestem tenui musam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 342:1)
sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus, si societas aequatio iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 40:1)
noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit, quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 371:1)
quibus in aequatione scriptis, & aequatione prodeunte resolutâ, obtinetur x aequalis 0,0072036, & inde semidiameter CS fit 1,0072, & semidiameter AS 0,9928, qui numeri sunt ut 69-11/12 & 68-11/12 quam proximè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 42:12)
& angulum V (primam medii motus aequationem) ad angulum Y (aequationem maximam primam) ut est sinus anguli T duplicati ad radium; atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 29:9)
angulum X (aequationem secundam) ad angulum Z (aequationem maximam secundam) ut est sinus versus anguli T duplicati ad radium duplicatum, vel (quod eodem recidit) ut est quadratum sinus anguli T ad quadratum Radii.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 29:10)
Jam si area Oualis per finitam aequationem inveniri potest, invenietur etiam per eandem aequationem distantia puncti a polo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:4)
AEquationes maximae Nodorum & Augis Satellitis cujusque fere sunt ad aequationes maximas Nodorum & Augis Lunae respectivè, ut motus Nodorum & Augis Satellitum, tempore unius revolutionis aequationum priorum, ad motus Nodorum & Apogaei Lunae tempore unius revolutionis aequationum posteriorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 10:10)
omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (nuneros accipi volo) aut μέτροισ id est dimensione quadam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 302:1)
Quum enim milites ex sua natura subtiles debeant suras habere atque prolixas modicumque pedem quasi artificio quodam per singulas dimensiones inaequaliter pertractum, tuas in contrario suras aspicio grossas rotundeque intensas brevique tractu finiri, pedesve prolixos per singulas dimensiones equaliter et in immensum protractos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION