라틴어 문장 검색

Illi autem re maturius deliberata gravem et sobriam sententiam tulerunt ex legum norma et aequitate naturali temperatam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:27)
9. Lex principalis quae his comitiis perlata est fuit mirae cuiusdam naturae, iusta potius secundum aequitatem naturalem quam ex norma iuris, et magnanima magis quam cauta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:1)
Hac data occasione eorum monita et praecepta exequi gaudebat, regem appellans patronum suum et patrem et protectorem (nam haec ipsa verba rex literis suis postera inseruit ad civitatem Londini missis, quibus humanitatem archiducis prolixe commendavit) cum aliis verbis honorificentissimis quae amorem suum et observantiam erga regem testarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:16)
In delectu deputatorum, qui negotia ad consilium informandum praeparent, praestat eos eligere qui aequi sunt et in neutram partem propendeant, quam aequitatem quandam creare introducendo aliquos qui utrique parti sedulo faveant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:9)
Certe si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem ius quoddam, vel aequitatis, si sit petitio iustitiae, vel meriti, si sit petitio gratiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:2)
Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:11)
Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate.
(불가타 성경, 말라키서, 2장6)
His dispositis terminis ex quadrupla propinquior aequitati proportio tripla redacta est. Sunt enim hi termini:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:3)
Idem vero ex his si fiat rem omnem ad aequitatis summas eliquabimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:9)
quibus dispositis prima nobis aequitas cadit, ut subiectae summulae docent
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:12)
Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:7)
Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad victoriam.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:12)
Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad otium deduci posset.
(카이사르, 내란기, 1권 5:10)
Se vero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare.
(카이사르, 내란기, 1권 32:17)
Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION