라틴어 문장 검색

quem se intorquentem lanians rostroque cruentans, iam satiata animos, iam duros ulta dolores, abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda, seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:4)
non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:3)
) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, intorqueat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 6:5)
alternis enim versibus intorquentur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 77:4)
tunc fallere sollers adposita intortos extendit regula mores et premitur ratione animus vincique laborat artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
(페르시우스, 풍자, satire 513)
Idem ego ex altera parte feci et intorto circa brachium pallio composui ad proeliandum gradum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:4)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Illa de sinu licium protulit varii coloris filis intortum cervicemque vinxit meam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:4)
Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa, Aerati postes, ferrea turris erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 823)
accipit aerata iuvenem Collatia porta condere iam voltus sole parante suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권495)
"vidimus ornatos aerata per atria picta veste triumphales occubuisse senes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권230)
Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes, bracchia non habuit, truncoque repandus in undas corpore desiluit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:65)
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam, "en" ait, "en adsum praereptae coniugis ultor, nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum Iuppiter eripiet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:1)
Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti, intorquet iaculum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:1)
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Gnosia mittere corpus castra, vel aeratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION