라틴어 문장 검색

Talibus aerumnis edomitum novis Fortuna saeva tradidit cruciatibus, scilicet ut, quod aiunt, domi forisque fortibus factis adoriae plenae gloriarer.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:1)
NOCTIS gallicinio venit quidam iuvenis e proxuma civitate, ut quidem mihi videbatur unus ex famulis Charites, puellae illius quae mecum apud latrones pares aerumnas exanclaverat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:1)
"et diu quaeres dexteram quae tuas expugnavit pupulas, quodque est in aerumna miserrimum, nescies de quo queraris."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:84)
"attolle vacuam faciem, vindictam recognosce, infortunium intellege, aerumnas computa."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:88)
Haec audiens iam meas futuras novas cogitabam aerumnas.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:15)
namque et mihi et ipsi domino cena par ac similis, oppido tamen tenuis aderat, lactucae veteres et insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi succus cariem exolescunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:6)
Sed dira illa femina et malitiae novercalis exemplar unicum, non acerba filii morte, non parricidii conscientia, non infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commota cladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui vianti marita domus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso, personata nimia temeritate in- simulat privigni veneno filium suum interceptum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:3)
Tunc infelix duplici filiorum morte percussus magnis aerumnarum procellis aestuat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:7)
"tu meis iam nunc extremis aerumnis subsiste, tu fortunam collapsam affirma, tu saevis exanclatis casibus pausam pacemque tribue;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:6)
"En ecce pristinis aerumnis absolutus Isidis magnae providentia gaudens Lucius de sua Fortuna triumphat."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:10)
Affatis itaque ex officio singulis, narratisque meis probe et pristinis aerumnis et praesentibus gaudiis, me rursum ad deae gratissimum mihi refero conspectum, aedibusque conductis intra consaeptum templi Larem temporarium mihi constituo, deae ministeriis adhuc privatis appositus contuberniisque sacerdotum individuus et numinis magni cultor inseparabilis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:1)
"non diximus quoniam inveniatur quis, ab infantia usque ad senectam qui numquam peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis."
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 7:9)
Ita se habent omnia, quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem4)
Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 1:1)
Is demum miser est, qui aerumnam suam nescit Occultare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION