라틴어 문장 검색

Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 8장3)
Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 22장4)
Atque harum tamen omnium legionum hiberna praeter eam, quam Lucio Roscio in pacatissimam et quietissimam partem ducendam dederat, milibus passuum centum continebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장7)
Ipse interea, quoad legiones collocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 24장8)
Sed esse Galliae commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장5)
Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 41장3)
Caesar acceptis litteris hora circiter XI diei statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab eo milia passuum XXV;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 46장1)
Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 35장1)
Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli consilia nuntiabantur coniurationesque facere.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 2장1)
Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XV, quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장3)
cum omnibus Gallis notum esse sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae, quam si sustinere potuissent, nullum ultra periculum vererentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 40장3)
Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximis itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret, quibus M. Antoni quaestoris sui, commendaverat sacerdoti petitionem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 51장1)
Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilus uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium221)
Ex salubri in gravem prima hieme, ex gravi in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장4)
somnus nimium vel brevis vel longus, per aestatem durum cubile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장62)

SEARCH

MENU NAVIGATION