라틴어 문장 검색

Quod in illo potissimum situm est ut tanquam nativae videantur et minime affectatae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:12)
Etiam negotiis damnosum est, si quis formulas nimium affectet, vel in opportunitatibus et temporibus deligendis impense curiosus sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:33)
Protinus affectat, dum tale quid inuida spectat;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:2)
Hoc igitur quod est unum simplexque natura prauitas humana dispertit et dum rei quae partibus caret partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:1)
Graeci namque, ni fallor, ἀντιάδασ non tonsillas morbo affectas, sed sanas nominant;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1608)
nam et liene affecto, et in totius corporis malo habitu fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 15:6)
mina affecto, vix fieri potest, ut gluten, quo vinctus est pilus, non resolvatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 24:5)
adfectant alii quidquid fingique laborant, hoc donat natura tibi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:207)
Summum enim columen adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:3)
Cunctaque socialia prospere composita non ideo laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis qui iussus partem legionum ipse aut per filium in Armeniam ducere utrumque neglexerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장1)
ceterum Arminius abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo regnum adfectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque armis cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장3)
igitur proxima aestuaria aggeribus et pontibus traducendo graviori agmini firmat, atque interim repertis vadis alam Canninefatem et quod peditum Germanorum inter nostros merebat circumgredi terga hostium iubet, qui iam acie compositi pellunt turmas socialis equitesque legionum subsidio missos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장2)
quod a maioribus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capitolium, quaesitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam ac Siciliam et Italicas colonias carminibus Sibullae, una seu plures fuere, datoque sacerdotibus negotio quantum humana ope potuissent vera discernere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장5)
verum Abdagaeses regrediendum in Mesopotamiam censebat, ut amne obiecto, Armeniis interim Elymaeisque et ceteris a tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas dux Romanus misisset fortunam temptarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장7)
ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION