라틴어 문장 검색

Bellatores enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea repperisse existimantes, et laeti quod vitae subsidiis affluentes, alimenta servabant, quae navigiis vehebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 15:1)
Unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 24:1)
Advenit successor eius ex quaesitore palatii, Viventius, integer et prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium affluente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 11:1)
Seditque consilia alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis immensae viribus affluentes, ideoque metuendos finitimis universis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 9:2)
sed oppositi exercitus metu praestricti, aliorumque militum, quos affluere iam sperabant, tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussis optimatum acceptis, statim ut incensi malleoli, ad carraginem (quam ita ipsi appellant), aliti velocitate regressae, incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 7:2)
In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant, salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 5:1)
deinde quaesitis ei undique civibus divitias multas largitus est, ut prope in ea omnes regias facultates exhauriret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 1:3)
dos erat a creditore omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior quam domus exhausta et plena liberis postulabat.
(아풀레이우스, 변명 74:7)
Iam illatis luminibus epularis sermo percrebruit, iam risus affluens et ioci liberales et cavillus hinc inde;
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:5)
"Sic allocuta summas opes domus aureae vocumque servientium populosam familiam demonstrat auribus earum, lavacroque pulcherrimo et inhumanae mensae lautitiis eas opipare reficit, ut illarum prorsus caelestium divitiarum copiis affluentibus satiatae iam praecordiis penitus nutrirent invidiam."
(아풀레이우스, 변신, 5권60)
"Nec mora, cum cena nuptialis affluens exhibetur:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:178)
nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit, - sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:2)
Esse autem periculum ne inter causas morborum, omni corporum via patefacta, ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, effluant amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 6:1)
At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 8:1)
Princeps haec animo virili, malitia autem muliebri, praedita, thesauris quoque non exiguis affluens propter dotis suae amplitudinem providamque eius dispensationem, et ipsa liberorum exors curisque aliis fere soluta, pro fine consiliorum sibi proposuerat ut videret in solio regali Angliae familiam suam iterum collocatam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION