라틴어 문장 검색

Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:14)
Cui fidus Achates it comes, et paribus curis vestigia figit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:2)
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:7)
Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant Aeneas Anchisiades et fidus Achates multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:1)
Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, Aeneas inter primos et fidus Achates, inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:1)
Fidum Aeneas adfatur Achaten:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:12)
sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:20)
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:1)
Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:11)
quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 17:2)
nam ita forte accidit, ut eum quoque librum, quem de causis corruptae eloquentiae emisi, iam scribere aggressus ictu simili ferirer.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 4:3)
praeterea, cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit aggressus, (qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus) an, etiamsi nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia, (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium) an etiam consuetudine peccandi sit ablatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 113:2)
Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장8)
Relicuos legatos eadem via aggressus plerosque capit, paucis carior fides quam pecunia fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장5)
Praeterea regis Bocchi proximos magnis muneribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus impellit, uti aduersus Romanos bellum incipiat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION