라틴어 문장 검색

confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, anxietas animi continuusque labor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 43)
unda locusque nocent et causa valentior istis, anxietas animi, quae mihi semper adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1015)
In realitate certa quae nos provocat varia signa exstant errorem monstrantia, sicut ambitus detrimentum, anxietas, vitae et consortii sensus amissio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:8)
Ipse utique adstabat coram omni persona humana et coram omni creatura, et itaque nobis ostendit viam ad superandam aegram anxietatem quae nos leves reddit, pugnaces et rebus consumendis immoderate deditos.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 287:3)
Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor, Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes, Eumenides variae monstri comitatus aguntur, nec minus interea rabidorum more luporum Crimina persultant toto grassantia campo, matris Avaritiae nigro de lacte creata, si fratris galeam fulvis radiare ceraunis germanus vidit conmilito, non timet ensem exerere atque caput socio mucrone ferire, de consanguineo rapturus vertice gemmas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1125)
ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi caelestis creditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:6)
nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 299:2)
namque ista quaerendi, iudicandi, comparandi anxietas, dum discimus, adhibenda est, non dum dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 30:3)
quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, , fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:2)
Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:3)
Opus est et sapienti agitatione virtutum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 2:3)
Non decet gratum animum sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:2)
Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos;
(세네카, 행복론, Liber VII 130:5)
ante desinit esse quam venit, nec magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam in eodem vestigio manet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 60:3)
perpetua eius agitatio et aliunde alio commigratio est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 33:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION