라틴어 문장 검색

ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:3)
sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:3)
Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:1)
An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 30:2)
Haec adeo penitus cura videre sagaci, Otia qui studiis laeti tenuere decoris, Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo Fuderunt claras fecundi pectoris artis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 34:1)
ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 96:4)
Naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse vacuus potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 190:1)
haec adeo penitus cura videre sagaci, otia qui studiis lacti tenuere decoris, inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo fuderunt claras fecundi pectoris artis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 34:3)
ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 96:4)
naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse vacuus potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 190:1)
illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius a odorabere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 4 5:1)
sed certe nimia eius indulgentia in Lepidum ad haec pericula perspicienda fecit eum minus sagacem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 5:2)
quid est autem in homine sagaci ac bona mente melius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:2)
Hallucinantur igitur qui credunt agitationem partium flammae ad pressionem per Medium ambiens secundum lineas rectas propagandam conducere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 16:2)
Debebit ejusmodi pressio non ab agitatione sola partium flammae sed a totius dilatatione derivari.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION