라틴어 문장 검색

"illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et externi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:15)
"Nam, ut maior fortiorque sis quam quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo vult."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:29)
Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque, scire licet nobis venas et sanguen et ossa * * * sive cibos omnis commixto corpore dicent esse et habere in se nervorum corpora parva ossaque et omnino venas partisque cruoris, fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse ex alienigenis rebus constare putetur, ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:9)
Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt, si sunt in terris, terram constare necessest ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:10)
Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo esse queunt duplici natura et corpore bino ex alienigenis membris compacta, potestas hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:1)
51. Et statim post pacis reformacionem amovebimus de regno omnes alienigenas milites, balistarios, servientes, stipendiarios, qui venerint cum equis et armis ad nocumentum regni.
(Magna Carta 53:1)
primus autem Thyestes alienigena immolatus originem sacrificio dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 58)
Quamquam est uno loco condicio melior externae victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut recepti [in amicitiam] beneficio se obligatos putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:1)
Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium fama ferret, praetermissis suis civibus regem alienigenam patribus auctoribus sibi ipse populus adscivit eumque ad regnandum Sabinum hominem Romam Curibus accivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 39:1)
haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 180:2)
Alienigena tum sacra movebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:5)
quod si sui bene crediderint cives, aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos, quamquam ne sic quidem alienigenae, debere ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 511:1)
pericula a conventu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus caedesque inde fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:2)
quam ob noxam Romanorum aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent, arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos Poeno, captos oppressosque a paucis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 596:1)
amnem, Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis conserere manus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 174:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION