라틴어 문장 검색

Suspicor tamen quod duratio Caloris ob causas latentes augeatur in minore ratione quam ea diametri:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 44:5)
Silvae ac luci deperditi secum important species amissas, quae futuro tempore maximi ponderis esse poterunt opes, non modo quod ad alimoniam attinet, verum etiam ad morbos curandos et ad multiplicia ministeria gerenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 45:2)
vivax flamma viget, seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio, seu pinus piceam fert alimoniam, seu ceram teretem stuppa calens bibit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae5)
"summa quies nil velle super quam postulet usus debitus, ut simplex alimonia, vestis et una infirmos tegat ac recreet mediocriter artus expletumque modum naturae non trahat extra, ingressurus iter peram ne tollito, neve de tunicae alterius gestamine providus ito, nec te sollicitet res crastina, ne cibus alvo defuerit:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1170)
quapropter, etsi ad integrum conicere non possum, quantas tibi gratias Arelatenses 1 Reienses, 2 Avenniocus Arausionensis quoque et Albensis, Valentinaeque nec non et Tricastinae urbis possessor exsolvat, quia difficile est eorum ex asse vota metiri, quibus noveris alimoniam sine asse col- latam, Arverni tamen oppidi ego nomine uberes perquam gratias ago, cui ut succurrere meditarere, non te communio provinciae, non proximitas civitatis, non opportunitas fluvii, non oblatio pretii adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 8:1)
Rogaui et ego una cum illo, promittens etiam me elimosynas in alimoniam inopum dare, dum ille domum comitis pransurus, ac benedictionem daturus intraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.9)
Item, virtus finita non potest facere durationem infinitam, quia duratio non excedit virtutem facientem ipsam;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 4:1)
ergo, cum non possit esse duratio maior quam sit duratio aeterna, sequeretur quod virtus maior non faceret maiorem durationem quam virtus minor, quod est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 70:2)
quod autem habet esse ab alio, hoc sequitur illud in duratione, ergo mundus sequitur primum principium in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 2:3)
<12> Ad sequentem rationem dicendum est quod illa duo quae sunt in eadem duratione, simul sunt, si nulla pars durationis illius cadit inter illa, sicut duo temporalia simul sunt in tempore inter quae nulla pars temporis cadit;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 83:1)
sicut duratione quae semper est non potest accipi maior duratio, sic oportet quod virtus quae facit durationem quae semper est sive aeterna, sit talis quod ea non potuit accipi virtus maior, et talis solum est virtus infinita.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 71:4)
omne novum est in tempore, quoniam novum in aliqua duratione debet fieri in aliqua parte eius, quoniam si esset simul cum qualibet parte durationis illius, non esset novum in illa duratione, et sola duratio quae partes habet, tempus est, dico ad hoc quod aliquid potest dici novum duobus modis:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 76:3)
nihil est aeternum in futuro absque praeterito, quia virtus quae potest facere durationem aeternam alicuius rei in futuro, ipsa potest fecisse durationem aeternam eiusdem rei in praeterito:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 17:2)
quia simul sunt in duratione, inter quae nulla cadit duratio, sed mundus sufficienter dependet a voluntate divina, - aliam enim causam non habet - et inter illa nulla cadit duratio, quia non tempus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:2)
si tamen inter aliqua duo nulla cadit duratio propter hoc quod unum est in nunc aeternitatis et alterum est in nunc temporis, et sic nulla inter ea cadit duratio, non oportet quod talia sint simul.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION