라틴어 문장 검색

si vero ex coamantis delicto procedat vel ipsius naturae defectu, eum aliquando revixisse memores minime sumus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:3)
Videmus enim aliquando aliquem purum bibendi vinum habere appetitum, et eidem postmodum aquam solam vel mixtum cum ea bibere vinum similiter suadet appetitus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:5)
Tandem aliquando mihi venit in manus, liber ille quem De amicitia Tullius scripsit;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:5)
Non usquequaque ipse mihi ignotus est liber, utpote qui in eo aliquando plurimum delectabar;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:24)
Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:24)
si tuo suum aliquando praetulerit consilium;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:10)
Ille sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae iura conservat, ut commotum aliquando et iamiam prorumpentem in verba, solo nutu cohibeam;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:31)
quales aliquando fuerant ipse et suus, de quo tunc loquebatur amicus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:3)
Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:16)
Ingressus aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto patre et praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiae que dedisset;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:25)
Volebam ei aliquando aliquid de his temporalibus, quia iam infirmabatur, praebere solatium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:14)
cum subito et insensibiliter aliquando affectus in affectum transiens, et quasi e vicino ipsius Christi dulcedinem tangens, incipit gustare quam dulcis est, et sentire quam suavis est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:12)
Quae aliquando lumini vicina praefato, proficiens, sive prolongata deficiens, in crescendo radios sui luminis quasi carbunculum venerata, submittit, ut fraternis ignibus rursus ornata, renovata sui splendoris ornamenta circumferens, nunc supplementis solemninibus attriti orbis nutriens damna, nunc propriis [0435C] orphanata luminibus, jacturam conquerens propriae majestatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:77)
aliquando florum foliis liliabant albentibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:28)
Econtrario vero sensualitatis motus planetici erratici, contra rationis firmamentum, in terrestrium occidentem aliquando labuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION