라틴어 문장 검색

Describit gestum capitis faciemque uenuste Suscitat ad recti libram, ne fronte supina Ad superos tendens, uideatur spernere nostros Mortales, nostram dedignans uisere uitam, Vel nimis in faciem terre demissus, inhertem Desertumque notet animum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:5)
Postquam turba furens, gens dissona, concio discors, Plebs dispar, populus deformis sedibus illis Insedit, dum murmur adhuc percurreret aures, Dans tumidas uoces et uerba loquencia fastus, Allecto prorumpit in hec:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:1)
Blandiciis, non blanda tamen, Fraus allicit illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:14)
sed cassis ad hoc contendit, et ensem Spernit, nec tali dignatur cedere ferro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:21)
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:23)
[0456B] Allicit illiciens, ridens deridet, inungens Pungit, et afficiens inficit, odit amans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:32)
[0462A] quae meretricali officio, vultu phantasticae dilectionis faciem dealbantes, amasios alliciendo, fraudulenter illiciunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:5)
Aera laedebat mendaci vulnere cornu, Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit Organicis patere modis, artique favere Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:2)
Nunc falsi risus, sonitu mendacia pingit, [0477C] Et lyra quae semper cantu philomenat amoeno, Dulcius alliciens, oculisque prooemia somni Lectitat, et sepelit offensae murmura mentis Fistula, quae noctu solers vigil excubat, imo Excubiis voce compensat damna soporis:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:4)
Boemundus vero, auditis nuntiorum verbis, petitionem et admonitionem fidelium prorsus sprevit, et nunquam se recessurum a muris et moenibus Laodiceae asseruit, donec urbs et cives suae manciparentur ditioni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:3)
Ad haec Tankradus graviter indignatus sprevit eum, admonens ut cum suo comitatu terram, quae de sua erat potestate, cito pertransiret, ne grande malum sibi suisque congregata manu inferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 14:1)
Quare iratus consilium spernit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:4)
Non sic consilium, Postume, sperne senum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:16)
Et nota quia ut Tulius De Amicitiadixit, "Nichil est virtute amabilius, nichilque magis alliciat ad diligendum,quippe cum propter virtutem et probitatem eciam eos, quos nunquam vidimus,diligamus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 13:5)
Federa dum contempnit, dum spernit habere sodalem, Perficit, ut sese nemo iuvare velit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION