라틴어 문장 검색

et labris animum conciliantibus alternum rapiat somnus anhelitum.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:12)
stringebat vetitos etiamnum exercitu enses Alpinis odiis, alternaque iurgia victi victoresque dabant.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:193)
Talia dum longo secum sermone retexunt, Hesperiam pervenit avus castumque cubile ingreditur, Tyrio quo fusus Honorius ostro carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:214)
paruit imperiis consul, fususque Philippus, vilia dum gravibus populis interserit arma, praetereunte manu didicit non esse potentum temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:150)
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis, quem discors odiisque anceps civilibus orbis, non sua vis tutata diu, dum foedera fallax ludit et alternae periuria venditat aulae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:219)
erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
frugibus alternis, non consule computat annum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est6)
platano namque ille sub alta fusus inaequales cera texebat avenas Maenaliosque modos et pastoralia labris murmura temptabat relegens orisque recursu dissimilem tenui variabat harundine ventum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae20)
in medio pelagi late flagrantis imago caerulus inmenso panditur ore lacus ingenti fusus spatio;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus14)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
Quis calor infudit geminis alterna metallis foedera?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete22)
Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos nec redit alterno pollice ducta salus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium1)
contulit alternas Pythius axis aves.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:9)
Graiorum obscuras Romanis floribus artes inradias, vicibus gratis formare loquentes suetus et alterno verum contexere nodo.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:43)
maduerunt Saxone fuso Orcades;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION