라틴어 문장 검색

grandaevos obsequiis, aequaevos officiis obligare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:5)
"nunc quoque - sed tardum, iam plena iniuria raptae, ibo tamen pelagique deos dextramque secundi, quod superest, complexa Iovis per Tethyos annos grandaevumque patrem supplex miseranda rogabo unam hiemem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권21)
unam placet addere furtis altricem sociam, precibus quae victa duorum adnuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권282)
quid referam altricum victas pietate parentes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus40)
me socium longos adstrinxit in annos, nonne haec amborum genetrix altrixque videri digna?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 41)
tunc rex longaevus Acasten - natarum haec altrix eadem et fidissima custos lecta sacrum iustae Veneri occultare pudorem - imperat acciri tacitaque immurmurat aure.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권185)
"haec tum dira lues nocturno squalida passu inlabi thalamis, animasque a stirpe recentes abripere altricum gremiis morsuque cruento devesei et multum patrio pinguescere luctu, haud tulit armorum praestans animique Coroebus seque ultro lectis iuvenum, qui robore primi famam posthabita faciles extendere vita, obtulit, illa novos ibat populata penates portarum in bivio - lateri duo corpora parvum dependent, et iam unca manus vitalibus haeret ferratique ungues tenero sub corde tepescunt - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권209)
"altricem mandati cernitis orbam pignoris;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권352)
"at tua nondum, Cadme, domus, nullus Tyrio grege plangitur infans, primitias egomet lacrimarum et caedis acerbae ante tubas ferrumque tuli, dum deside cura credo sinus fidos altricis et ubera mando, quidni ego?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권45)
"- tantum caeli violentior aura impulsaeque noto frondes eassusque valeret exanimare timor, nec vos incessere luctu orba aveo, fixum matri immotumque manebat hac altrice nefas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권49)
gemuit Tyriam conversus ad urbem, altricemque domum et patrios reminiscitur ignes, purpureum tristi turbatus pectore vultum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권66)
"- deumque altrices inrumpis aquas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권159)
"non Strymonos impia tanto stagna cruore natant, non spumifer altius Hebrus Gradivo bellante rubet, nee te admonet altrix unda tuasque manus, iam pridem oblite parentum Liber?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권201)

SEARCH

MENU NAVIGATION