라틴어 문장 검색

Apiaria quoque vulgus dicit loca in quibus siti sunt alvei apum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 9:1)
Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:3)
legisse, retas vocari arbores quae aut ripis fluminum eminerent aut in alveis eorum extarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naves inpedirent et quasi inretirent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 5:2)
Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 4:1)
At alius sermo eum in fluvio non relinquit, sed refert quod diu post in caverna quadam subterranea vitam produxerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:15)
Habet enim unusquisque (praeter aberrationes naturae humanae in genere) specum sive cavernam quandam individuam, quae lumen naturae frangit et corrumpit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:2)
12. Aer conclusus et subterraneus in cavernis nonnullis, praesertim hyeme.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 50:1)
Subjungitur negativa aeris conclusi in cavernis tempore aestivo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:1)
Fieri enim potest, quod sit motus aquarum in progressu, et nihilominus inundet adversa littora ejusdem alvei simul;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:9)
Itaque simili modo fieri potest, ut aquae venientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in alveum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:11)
Quaerendum itaque est, an sit alius alveus per quem aquae possint iisdem temporibus minui et refluere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:12)
atque si plane continuetur frigus, nec a teporibus interrumpatur (ut fit in speluncis et cavernis paulo profundioribus), vertitur in crystallum aut materiam similem, nec unquam restituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:15)
Quinetiam specus et cavernae subterraneae magni usus sunt ad prohibendum insolationem et aerem istum apertum praedatorium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:13)
At deest frigus, nisi quale per tempestates hyemales, aut per cavernas, aut per circundationes nivis et glaciei, haberi potest:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:5)
in cavernis subterraneis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION