라틴어 문장 검색

nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat ualentior sit nullus ambigat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:9)
— Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:18)
Simul, cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:10)
sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:9)
vos autem incerta victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis?
(카이사르, 내란기, 2권 32:13)
Sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장14)
quis iam post talia segnis ambigat aut caelo dubitet parere vocanti?"
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:212)
Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiamCornelium Celsum, non solumagricolationissed universae naturae prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 15:1)
1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:2)
is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장5)
illic contumacia et certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장3)
augebantur eae copiae vicinarum civitatum ut nondum aperta consensione, ita viritim promptis studiis, et certamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur utroque bellum sibi poscente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장7)
At Cornelius Dolabella dum adulationem longius sequitur increpitis C. Silani moribus addidit ne quis vita probrosus et opertus infamia provinciam sortiretur, idque princeps diiudicaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장1)
Sed Caesar quo famam averteret adesse frequens senatui legatosque Asiae ambigentis quanam in civitate templum statueretur pluris per dies audivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장1)
ceterum aspici aliquando in Aegypto eam volucrem non ambigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION