라틴어 문장 검색

Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus, Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus, Et Risus nostre proscribens nubila mentis, Et Pudor, et certo contenta Modestia fine, Et Racio, mensura boni, quam semper adherens Felici gressu felix comitatur Honestas, Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra, Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbra Nobis ypocritum mentiri nescit amorem, Et uirtus que spargit opes, que munera fundit, Quam penes ignorat ignauam gaza quietem Nec dormire potest thesauri massa sepulti, Sed mutat uarios tociens peregrina magistros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 6:1)
Sed tamen in partes uestem diffibulat istam In uariis scissura locis, lugere uidetur Vestis et illata sibimet conuicia fiere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:5)
Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse, Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:3)
Restat in ambiguo nec certa luce patescit Que nostrum, quibus auxiliis, quo calle uiarum In superas deuecta domos, donetur honore Legati, que uota Deo presentet et, instans Imbre precum, precibus diuinas compluat aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:1)
Quo modo res pingens descriptio claudit easdem Nec sinit in uarios descriptum currere uultus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:21)
Exerit ambiguum Seuerinus, quo duce linquens Natalem linguam nostri peregrinat in usum Sermonis logice uirtus ditatque latinum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:11)
Claudit eam uestis que, picturata colore Multiplici, gaudet uarios inducta colores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:8)
Qualiter assumat contencio robur utrinque, Cum lex rixatur socie contraria legi, Vel contra scriptum discors sentencia pugnat, Vel parit in scripto dubium sentencia duplex, Vel quando nomen describi possit ut ipsum Nominis ambiguum descriptio certa resignet, Vel cum jure loci, persone, temporis ipsa Questio transfertur, alios motura tumultus, Vel si contendat contencio nescia certe Legis et a simili rationis robora firmat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:22)
A simili uariis inscribit floribus axem Virgo, flore nouo cogens iuuenescere ferrum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:12)
pugnas manus altera monstrat, Agmina disponit numerorum, prelia fingit, Indicat insultus uarios numerosque rebelles, Tandem subtili concludit bella triumpho.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:10)
Cur Phebus sitiens estuque caloris hanelus, Haurit ab Oceano potus, sua pocula uertit In nubes, crasso suspendit in aere nimbi Vasa, cyphos ymbris uarii pluuieque lagenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:17)
sic uarias species etatis ad horam Sol prefert unusque dies complectitur euum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:5)
Postquam celestes aditus celique profundum Astrorumque uagos reditus emensa reliquit, Inque supercilio mundi stetit anxia, mente Fluctuat, in uarios motus deducitur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:1)
Dum mentem Fronesis anceps sentencia motus Distrahit in uarios nec pretemptare locorum Abdita sola potest, nisi quis premonstret eidem, Vel conducat eam, gressum moderatus euntis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:10)
Non hic ambiguo graditur Fortuna meatu, Non risum lacrimis, aduersis prospera, leta Tristibus in firmans, non mel corrumpit aceto, Aspera commiscens blandis, tenebrosa serenis, Connectens luci tenebras, funesta iocosis, Sed requies transquilla manet, quam fine carentem Fortune casus in nubila uertere nescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION