라틴어 문장 검색

Quo lupus inuectus et salsa carne refectus, Quicquid inest, ambit, telluris et humida lambit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:14)
Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장6)
Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장7)
An tu potentem censes quem uideas uelle quod non possit efficere, potentem censes qui satellite latus ambit, qui quos terret ipse plus metuit, qui ut potens esse uideatur in seruientium manu situm est?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:13)
Opes honores ambiant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 20:1)
Hac necessitate Caesar coactus privatos ambiendo et blande appellando aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat.
(카이사르, 아프리카 전기 21:1)
Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장297)
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leviter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto vel lana sucida vel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장31)
Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant);
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:4)
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leuiter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto uel lana sucida uel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:6)
Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 73:5)
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda, sed leviter tantum imponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 5:7)
hoc navigat antro fulta Venus;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:98)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
fultaque despiciens auro laquearia dives tutior Aeoliis mallet vixisse cavernis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:74)

SEARCH

MENU NAVIGATION