라틴어 문장 검색

eaeque, primis partibus rotundae, et leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus ibi quoque paulum sinuatis, inhaerent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:4)
Ea in summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 15:6)
inter quos, quod medium est, magis etiam extremis partibus sinuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 19:3)
Dein radius, in caput cartilaginosum consurgens, in vertice sinuatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 20:4)
Interius os in vertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:6)
Atque inferiora quoque capita media sinuantur, quo facilius excipi a cruribus possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:7)
idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatum, quadam excessus habens, et procedentia ex talo recipit, et in sinum ejus inseritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 27:2)
umbratura deam retro sinuatur in arcum belua;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:96)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
vasta velut Libyae venantum vocibus ales cum premitur calidas cursu transmittit harenas inque modum veli sinuatis flamine pennis pulverulenta volat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:186)
antevolant Zephyros pinnae, quas caerulus ambit flore color sparsoque super ditescit in auro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix8)
Cytherea maritum sponte rapit caelique toros imitata priores pectora lascivo flatu Mavortia nectit et tantum suspendit onus galeaeque lacertos implicat et vivis totum complexibus ambit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete18)
hunc domitis ambit rostrata carinis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae90)
te messibus aestas induat autumnusque madentibus ambiat uvis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:135)
attamen invitam blande vestigat et ultro ambit honor:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION