라틴어 문장 검색

et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest voluntate.
(세네카, 행복론, Liber II 137:3)
Aput patres nostros qui forensia stipendia auspicabatur, nefas putabat brachium toga exserere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.18)
illinc timendum ratibus ac ponto gregem passim vagantes exerunt Atlantides.
(세네카, Hercules Furens 1:5)
O lucis almae rector et caeli decus, qui alterna curru spatia flammifero ambiens inlustre latis exeris terris caput, da, Phoebe, veniam, si quid inlicitum tui videre vultus:
(세네카, Hercules Furens 9:1)
ecce praecipiti gradu secreta mentis ore confuso exerit.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:14)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit, mater in luctum furens diduxit avidum pectus atque utero tenus exerta vastos ubera in planctus ferit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:35)
exere vultus Acheronte tuos poenisque meis pascere, coniunx:
(세네카, 옥타비아 5:28)
cupressus altis exerens silvis caput virente semper alligat trunco nemus, curvosque tendit quercus et putres situ annosa ramos:
(세네카, 오이디푸스 7:18)
pulchrior tanto tua forma lucet, clarior quanto micat orbe pleno cum suos ignes coeunte cornu iunxit et curru properante pernox exerit vultus rubicunda Phoebe nec tenent stellae faciem minores;
(세네카, 파이드라 11:3)
paret exertos turba lacertos;
(세네카, Troades 92:1)
itur in urbem, continuo videt ipse deam, summissus adorat, pectus et exsertam tetigerunt cornua mammam;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
Sederat exserto bellatrix pectore Roma, cristatum turrita caput, cui pone capaci casside prolapsus perfundit terga capillus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 4)
"sic Phrygium Emathia victorem cuspide poscens Aeacides caeso luctum frenavit amico, per mortes tot, Troia, tuas (nam vilia per se agmina) contentus ruere strictumque per amplos exserere gladium populos;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 111)
"promptissima nuper fulsit condicio proprias qua Gallia vires exsereret, trepidam dum Maximus occupat urbem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 231)

SEARCH

MENU NAVIGATION