라틴어 문장 검색

Ergo suum, licet instet hyemps, peruendit amictum, Et boream patitur uellere nuda suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:8)
Graculus inuento picti pauonis amictu, Se polit et socias ferre superbit aues.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:1)
sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur.
(아풀레이우스, 변명 54:3)
habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat:
(아풀레이우스, 플로리다 9:25)
deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris striis dependent;
(아풀레이우스, 플로리다 15:14)
At ille, ut erat, capite velato
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:1)
adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circum-fluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:6)
Ipse autem color deae diversus in speciem, corpus candidum quod caelo demeat, amictus caerulus quod mari remeat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:3)
"Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat, nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:10)
pro solo victu sic sum spoliatus amictu,
(ARCHIPOETA, VI21)
sub illa estis eruditae, sub illa velatae, sub illa multiplicatae;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:4)
Illi autem cogitant quae sunt mundi, quo modo placeant vel viri uxoribus vel mulieres maritis, nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare apostolus iubet, nec maritatas decet;
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:4)
Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus, e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 5:1)
Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 1:1)
Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod 'orthium' dicitur voce sublatissima cantavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION